Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(6) Quo ritu, quibus solemniis tantum hospitem in nostris monasteriis excipi oporteat, optime, reor, instruere poterit reverendissima pietas vestra, quippe cuius domui Salemitanae iam olim haec salus facta est, ut Cisterciensis archimandrita et superior ordinis generalis (Nicolaus Boucherat) ad eam diverteret. (7) Illud cumprimis rogatam velim reverendissimam pietatem vestram, ut in huius illustrissimi praesulis ad Salem appulsu dextre explorare studeat meque quamprimum reddere certiorem, num is in proposito habeat universa nostrarum quattuor provinciarum asceteria singulatim obire, an vero ad certum aliquem locum reverendissimos congregationis patres pro capitulo convocare, quod quidem meo iudicio magis faceret tum ad sublevamen reverendissimi domini generalis, tum ad efficacius consulendum communibus nostris perplexitatibus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic