Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Binae tuae, quarum priores mihi sub dato 12. Februarii, alterae vero 18. Martii
reverendissimo meo[ERROR: no reftable :] reverendissimo meo] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. erant inscriptae, ad praestitutos limites suos
rite pervenerunt, utraeque tamen sat lente. (2) Ad ambas (ut una fidelia duos
parietes dealbem) haec pauca repono. (3) Deside -- F106v -- rium, quo erga melliflui
[ERROR: no reftable :] melliflui]
Vgl. Stephanis Epigramm auf den Hl. Bernhard (s.
Einleitung). Bernardi nostri religionem constanter exaestuas,
merito probamus nec esse nisi ex Deo credimus. (4) Quamobrem si fixa tibi stat
sententia persistere petitioni tuae nec in alia, quam Cisterciensi nostra familia
suavem domini baiulare cupias servitutem, non est, cur manum non porrigamus clamanti
pulsantique tandem aperiamus. (5) Ceterum illud in antecessum omnino celatum te
nolim, cum sacer ordo noster, si quisquam alius in ecclesia Dei, assiduitate chori
perenniter gravetur atque adeo professoribus illius cantus magis proprius esse
videatur, quam incus fabro, iure nostro tirones quaerimus cantatoriae non expertes.
(6) Quocirca reverendissimi mei totiusque conventus ultima mens est, si coetui
nostro aggregari concupiscas, cantum, ut minus choralem, addiscere adhuc Salisburgi
non negligas, cuius peritiam ubi ceperis, ad proximos dies vacationum praesentiam
nobis tuam sistere licebit. (7) Interea fiducia mihi est propositum, quod in spiritu
modo parturis, cuiuscumque difficultatis occursu haud facile suffocandum.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|