Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Cum sub finem mensis Ianuarii fratri Fortunato[ERROR: no reftable :] fratri Fortunato] Gemeint ist Bruder
Fortunatus Clementi. de necessariis indumentis quaedam
transmisi, quantum per me steterat, aequali fortuna et tu gaudere potueras. (7) Quod
vero oblivione vel indignatione te praeteritum putas, ex vano suspicio tua est.
-- F106r -- (8) Commilitonem potius tuum culpes, qui cum suas necessitates tam splendide
proponere et exaggerare potuerit, tuarum ne verbo vel unico meminit, alioqui ad
succurrendum etiam tuae egestati ex parte mea non fuisset manus contractior. (9)
Nunc vero cum similem occasionem aliquid ex vestiario nostro ad vos destinandi ante
autumnum vel hiemem habiturus non sim, epychia uteris et caligas, quarum tanta
indigentia premeris, honestas Ingolstadii comparabis suo tempore apud
reverendissimum demisse excusaturus allegando non meam licentiam, sed tuam
inevitabilem necessitatem.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|