Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Debitorem me sibi fecit reverendae pietatis vestrae benevola caritas, qua tam
celeriter promovere curavit paucularum vestium manticulam, quam fratri nostro
Fortunato[ERROR: no reftable :]
fratri ... Fortunato] Gemeint ist Bruder Fortunatus
Clementi. in suae indigentiae sublevamen nuperrime destinatam
cupiebam. (2) Dum alio quopiam vicariae gratificationis officio aliquando respondere
liceat, grates interim reverendae pietati vestrae habeo quam humanissimas. (3)
Transmissum vinum (tenue certe apophoretum et pauperem strenam) prospero ac salvo
conductu ad penum vestrum Caesariensem divertisse illudque ad
[ERROR: no reftable :] Inter ad et
palatum in rasura pl. palatum vestrum esse -- F105v -- et
gratum saepe, libens intellexit reverendissimus meus,[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist
Abt Bernhard Gemelich. iuxta tamen miratus, quod nulla
in litteris reverendae pietatis vestrae mentio fieret pecuniarum, quas nomine
studiosorum nostrorum[ERROR: no reftable :] studiosorum nostrorum] Gemeint sind die Brüder
Georg Nussbaumer und Fortunatus Clementi.
Ingolstadiensium una cum vino submiserat, centum videlicet et 25 Rhenenses. (4)
Operae proinde pretium fecerit reverenda pietas vestra et reverendissimum meum cura
aliqua liberaverit, si de his etiam acceptis dignata me fuerit verbo reddere
certiorem.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|