Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F104v -- (1) Post affectuosam salutem et novi anni faustissimam apprecationem est, quod
reverendae pietatis vestrae benevolentiam super amico quodam obsequio sollicitem,
quantumvis forte importunus interpellator. (2) Fuit nam ita pridem, cum e studiosis
nostris Ingolstadiensibus frater Fortunatus[ERROR: no reftable :] frater Fortunatus] Gemeint ist Bruder
Fortunatus Clementi. quaedam de sibi necessariis
indumentis cum ab reverendissimo nostro[ERROR: no reftable :] reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt
Bernhard Gemelich. tum a mea etiam persona humili prece
ac supplici calamo flagitavit. (3) Cuius ego indigentiae de vestiario nostro
domestico provisurus, cum scirem diebus hisce reverendissimo praesuli vestro,
[ERROR: no reftable :]
reverendissimo ... vestro] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von
Kaisheim. patri nostro observandissimo, dominum abbatem
meum e penore nostro vinario duo vasa vini pro strena submissurum esse captata tam
commoda occasione sarcinulam vestium, quas dictus frater Anglipoli desiderat,
vectoribus una contradidi, quae ubi cum vino Caesaream pervenerit, confido eam per
auxiliarem manum reverendae pietatis vestrae Ingolstadium haud magno negotio
transmittendam, pro quo gratificationis officio eandem reverendam pietatem vestram
hisce peramice compello, ab eaque pro suo quo in studiosos affectu et propensione
est, exaudiri spero. (4) Dedi ex Stambs postridie Epiphaniarum anno 1654.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|