Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Fasciculus litterarum, quas reverendissimus vester Salemitanus [ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Salemitanus] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. in causa monialium de Valle Crucis ad serenissimum nostrum archiducem[ERROR: no reftable :] serenissimum ... archiducem] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. devolutas cupit ac per copias etiam reverendissimo meo communes fecit, in Stambs rite appulsus est, cum quo instrumentum quoque confirmatae congregationis nostrae ad manus meas salvum pervenit. (4) Ceterum promovendis dicti parthenonis atque etiam monasterii Salemitani negotiis in camera archiducali, tametsi reverendissimus meus operam suam non abnuat, iudicaret tamen multo quam expediens, si reverendissimus vester Oeniponte nonneminem conduceret rerum peritia et aliqua autoritate pollentem, qualis citra omnem exceptionem esset notus reverendae pietati vestrae praenobilis ac strenuus dominus Engelhardus ab Ettenhart,[ERROR: no reftable :] Engelhardus ab Ettenhart] Vgl. Noten zu ep. 190. supremus camerae secretarius, qui et olim reverendissimo Thomae vestro defuncto [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... defuncto] Gemeint ist der verstorbene Abt Thomas I. Wunn von Salem. servitia praestitit et moderno antistiti eadem, ut intelligo, spondet et offert.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic