Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(7) Ego de vestiario nostro domestico libens suppetias ferrem, at portitor deest,
petita qui ad te perferat tantis spatiis remotum. (8) Neque etiam detrectarem
nummorum aliquid comparandis, quae desideras, submittere, sed postae cum litteris
pecunias tradere, eas in ventum iactare est. (9) Qui igitur egestati tuae
succurrendum? (10) Ex tempore consilium capio. (11) Mittet reverendissimus noster
proximis ab Epiphania diebus aurigas nostros ad oppidum Fiessense pro censibus
frumentariis sustollensi eademque opera duo vini dolia ipsis contradet, quae
reverendissimo domino Caesariensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Caesariensi] Gemeint ist Abt
Georg IV. Müller von Kaisheim. pro xenio destinat. (12)
Hac ergo opportunitate usurus transmittam, quod flagitas, scapulare una cum caligis
et tibialibus qua hibernis qua aestivis, quae ubi Caesaream devenerint, facili
negotio Ingolstadium et ad te pervolare posse confidam. (13) Tu boni consules hunc
meum affectum altiusque menti tuae monitum regulae insculpes de rebus monasteriis
non sordide aut negligenter tractandis. (14) Interim hac spe erectum te cupiens
salutem tibi et confratri Georgio paternam impertior simulque te diligentiae ac
disciplinae religiosae semper memorem volo. Dedi ex Musaeo meo veteri 30. Decembris
anno exspirante 1653.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|