Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Ego de vestiario nostro domestico libens suppetias ferrem, at portitor deest, petita qui ad te perferat tantis spatiis remotum. (8) Neque etiam detrectarem nummorum aliquid comparandis, quae desideras, submittere, sed postae cum litteris pecunias tradere, eas in ventum iactare est. (9) Qui igitur egestati tuae succurrendum? (10) Ex tempore consilium capio. (11) Mittet reverendissimus noster proximis ab Epiphania diebus aurigas nostros ad oppidum Fiessense pro censibus frumentariis sustollensi eademque opera duo vini dolia ipsis contradet, quae reverendissimo domino Caesariensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Caesariensi] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. pro xenio destinat. (12) Hac ergo opportunitate usurus transmittam, quod flagitas, scapulare una cum caligis et tibialibus qua hibernis qua aestivis, quae ubi Caesaream devenerint, facili negotio Ingolstadium et ad te pervolare posse confidam. (13) Tu boni consules hunc meum affectum altiusque menti tuae monitum regulae insculpes de rebus monasteriis non sordide aut negligenter tractandis. (14) Interim hac spe erectum te cupiens salutem tibi et confratri Georgio paternam impertior simulque te diligentiae ac disciplinae religiosae semper memorem volo. Dedi ex Musaeo meo veteri 30. Decembris anno exspirante 1653.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic