Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quem e religiosis sacerdotibus nostris admodum reverenda dominatio vestra in supplementum alterius cooperatoris sui nuperrime dimissi a me petit ac

-- F103r --

requirit, Flaurlingam quidem ad aedes vestras canonicas pro stabili aliquot hebdomadum permanentia submittere non possum, tum quod chorum nostrum destituere non liceat cantoribus, tum maxime quod sub natalem Domini maior sit apud nos confitentium accursus, quam iis sufficere possint, qui ex presbyteris nostris pro sacro tribunali sunt expositi. (2) Destinabo tamen unum aliquem, qui dominicis et festis diebus sacra peragat in Pfaffenhofen[ERROR: no reftable :] Pfaffenhofen] Vgl. >Primisser cap. 42 § 36 Pfaffenhofae per quinque omnino menses curam parochialem curaverant hoc anno Stamsenses religiosi. iis terminatis pro suo prandio reversurus ad claustrum. (3) Ad proximum divi Nicolai[ERROR: no reftable :] divi Nicolai] 6. Dezember. iam a me destinatus est, qui in Oberhofen ad populum dicat et sacris operetur. (4) Postera vero luce, cum sit prima dominica mensis, in dubio sum, an per patrem quendam nostratem antemeridiana concio sit habenda, cum intelligam solere admodum reverendam dominationem vestram per se ipsam a prandio ob confraternitatem sanctissimi rosarii ex rostris perorare. (5) Certior itaque fieri cupio, et dum responsum expecto, cum amica salute admodum reverendae dominationis vestrae sacrificiis me obnixius commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic