Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) De illarum pretio quid censura sit amplissima dominatio vestra, equidem ignoro. (4) Id tamen scio licitatum me esse, quam poteram, pressius et restrictius. (5) Pro volumine kirtrat, quia melioris notae est, florenos 10 expendi, quinque vero tomi buräth sex florenis singuli ac 30 crucigeris constant. (6) Offenderam quidem institores, Norimbergensem unum et alterum Augustanum, qui proxime dictae materiae volumen taxa adhuc minore vaenum proponebant, solis sex Rhenensibus contenti, sed merces paulae obsoletae et antiquae videbantur. (7) Boni consulat amplissima dominatio vestra operam meam, quidquid eam rideat non nemo patrum vestrorum, quem iactitasse intelligo, frustranee conduci in nundinis Halensibus, quae aeque tolerabili pretio coëmere amplissima dominatio vestra posset domi.

-- F102r --

(8) Ne quid porro nivium aut pluviae pannos hosce corrumperet, scrinio eos reclusi sperans hac ratione illibatos amplitudini vestrae per nostros aurigas fore consignandos, cui me officiose commendo et maneo amplissimae dominationi vestrae studiosissimus servus in Christo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic