Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Petitas 50 libras lini carminati coëmit pater cellarius [ERROR: no reftable :] pater cellarius] Gemeint ist Pater Augustinus Haas. in nundinis nostris Martinianis, tales suo arbitrio, ut nec linum notae melioris nec moderatiore pretio licitari facile potuisset. (5) Honorandae dominae matri (quam aegram intelligo, sed brevi sospitem opto), cum valefacerem nuper, promisi terna missae sacrificia et fragmen aliquod cocti apud nos olim emplastri. (6) Hoc impraesentiarum transmitto, illa vero superiore iam septimana rite exsolvi, quae ut boni consulat, rogo simulque dominationem vestram amicissime a me salutatam totamque eius domum benedictionibus Deus ut repleat, ex animo precor.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic