Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(6) Alterae tuae pro textore verba faciebant, quem tu quidem cuperes fratribus nostris conversis aggregatum. (7) Ego vero nec tuis nec illius precibus flector, quia in sententiam Caesariensis abbatis iam pridem totus abivi. (8) Cocum habemus, ut nosti, et artis sartoriae duos, ohe, sat conversorum! (9) Facessunt hi superioribus suis plus satis molestiarum. (10) Iam saepius mecum rem hanc profundiore trutina ponderavi nec inveni e re nostra esse entia conversorum sine necessitate multiplicare. (11) Nolim igitur de cetero amplius mihi seu tonsores ingeras seu olitores seu etiam alterius cuiuscumque opificii homines; neque nam hi fulcra sunt, quibus cardo religionis nostrae nititur. (12) Qui libros et studia, non qui forficem tractent, desideramus. (13) Pro choro et cura animarum semper adhuc hominum penuria laborat collegium nostrum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic