Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Pecuniam reverendissimae pietatis vestrae in moneta aurea conficientem 42
florenos cum quater denis crucigeris integra fide ad meas manus harum relator
deposuit expendendam a me pari fidelitate in proximis Halensibus nundinis, quas ipso
die omnium animarum initium habituras existimo. (2) Difficultatem tamen habeo, quod
praeter materies telae subtilioris, tunicis aestivalibus accomodas (quas cum
institoribus kirtrat et burath vocitamus) reverendissima pietas vestra conduci a me
etiam velit panni Lindauiensis non aliquot tantum ulnas, sed, ut litterae sonant,
totum volumen, -- F100v -- quod cum ulnas solum viginti quattuor aut quinque continere
soleat, florenis minimum 70 constat. (3) Ipse ego pro nostri conventus senioribus
huiusce panni tomum (candidi coloris) comparare intendo, sed minori quam 50
talerorum pretio scio me licitari non posse. (4) Crediderim ergo nos circa nomen
panni non convenire, sed sortes intelligere diversas. (5) Expecto proinde aliam
adhuc informationem et nominatim rescire cupio, quot volumina burath coëmere
oporteat, amplissimae dominationi vestrae me interim commendans et ad omnem
gratificandi occasionem exponens.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|