Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Facta mihi non ita pridem ab admodum reverenda et clarissima dominatione vestra promissione de conferendis nonnullis indulgentiarum intentionibus, quas pro meo quodam pulchro numismate inaurato sollicitaveram, temperare mihi non potui, quin praesenti occasione admodum reverendae et clarissimae dominationi vestrae aurem desuper modeste vellicarem, quantumvis forte monitor importunus. (2) Stimulat me ad hoc audaciae, quod sciens quamplurimas indulgentias cum ab Urbano olim octavo, tum a moderno pontifice[ERROR: no reftable :] a moderno pontifice] Gemeint ist Papst Alexander VII. (1655-1667). abrogatas, libenter e gazophylacio ecclesiae aliquid obtinerem, de cuius certitudine et valore mihi securo esse liceret. (3) Praesumo igitur de benevolentia admodum reverendae et clarissimae dominationis vestrae futurum, ut ad hanc meam interpellationem de thesauro suo, quem abhinc biennio Romae satis liberalem effoderat, mihi duo saltem minuta elargiri non renuat; (4) dicere volo de mille sacris intentionibus unam tantum alteramve, nec tamen sine adiecta (qua maxime indigeo) scripta aliqua instructione, super intentiunum talium extensivo valore et obligatoriis easdem lucrandi conditionibus. (5) Erit forte, cum hanc munificentiam admodum reverendae et clarissimae dominationis vestrae amico quopiam obsequio potero emereri.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic