Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Redeunt ad suam mandram oboedientes oviculae reverendi patres Georgius et Fridericus diversorio nostro octiduo usi; quibus an hospitalitas nostra, quam exhibuimus, ad palatum fuerit, ignoro. (2) Illud tamen confido, eorum quae religiosa admittit et imperat caritas, praetermissum a nobis nihil. (3) Conditio, qua stare sunt iussi, strenue ab illis adimpleta est. (4) Neque nam pagum ullum aut mansionem a nobis extraneam subierunt larium nostrorum angustiis contenti. (5) Idem vicissim et a nostris patribus observatum credam, quos opto reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae suorumque venerando coetui molestos hactenus non fuisse ac ne porro fiant,

-- F99r --

praesentibus eosdem revoco et ad pervigilium sancti martyris Cassiani[ERROR: no reftable :] sancti ... Cassiani] 13. August. reduces certo certius exspecto me interea cum humili salute amplissimae dominationi vestrae officiose commendans.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic