Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Redeunt ad suam mandram oboedientes oviculae reverendi patres Georgius et
Fridericus diversorio nostro octiduo usi; quibus an hospitalitas nostra, quam
exhibuimus, ad palatum fuerit, ignoro. (2) Illud tamen confido, eorum quae religiosa
admittit et imperat caritas, praetermissum a nobis nihil. (3) Conditio, qua stare
sunt iussi, strenue ab illis adimpleta est. (4) Neque nam pagum ullum aut mansionem
a nobis extraneam subierunt larium nostrorum angustiis contenti. (5) Idem vicissim
et a nostris patribus observatum credam, quos opto reverendissimae et amplissimae
dominationi vestrae suorumque venerando coetui molestos hactenus non fuisse ac ne
porro fiant, -- F99r -- praesentibus eosdem revoco et ad pervigilium sancti martyris
Cassiani[ERROR: no reftable :]
sancti ... Cassiani] 13. August. reduces certo certius
exspecto me interea cum humili salute amplissimae dominationi vestrae officiose
commendans.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|