Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Exspectarit utique iam diu a me responsum frater Fortunatus [ERROR: no reftable :] frater Fortunatus] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. rescire cupiens, num in arenam sibi descendere liceat pro prima philosophiae laurea comparanda, cui quod nihil desuper hactenus scripserim, ipsum meum silentium illi pro responso esse poterat, neque nam tacere tantisper decuisset, si dictum fratrem baccalaureum vellemus. (2) Memineris adhuc, quid responsi ad Salisburgum a me tuleris, cum simili in dubio haereres, et idem omnino sibi dictum ac scriptum aestimet frater Fortunatus, desiderare scilicet reverendissimum nostrum [ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. homines doctos et gradibus dignos, non doctores et graduatos. (3) Studete tanta cum diligentia et contentione, atque si primos fieri vos magistros oporteret, et sufficit nobis.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic