Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Qua erga admodum reverendam et clarissimam dominationem vestram gratificandi promptitudine semper fui, ea etiamnum sum et maneo devinctus. (2) Ceterum quod admodum reverenda et clarissima dominatio vestra epistolio nudiustertius ad me dato petiit unum sibi e religioso collegio nostro sacerdotem Flaurlingam submitti ad ecclesiacas functiones sacris imminentibus feriis obeundas, sicut mihi oppido gratulor de confidentia, quam in nostris patribus collocari video, ita liberalissime praestarem, quod requiror, si modo facultas ne deesset. (3) Sed nam praeterquam quod concionatores nostri pro diversis sermonibus ad plebem nostram faciendis iam destinati sint ac distributi, poenitentium tantus per ferias natalitias apud nos concursus est, quantus nullo anni tempore alio, ita ut vix ac difficulter satis omnibus facere valeamus, eo praecipue, quod ex confessariis aliqui inter officiorum solemnia organo et musicae servire debeant, maxime in sacratissimae nativitatis. (4) Nihilominus tamen ad contestationem meae voluntatis, si pro

-- F96v --

tribus saltem posterioribus feriis, admodum reverendae et clarissimae dominationi vestrae unius nostrorum servitio et opera circa auscultandas exomologeses uti placeat, submittam aliquem in festo protomartyris, qui sub meridiem Flaurlingae certo se sistat illo adhuc vespere, si opus, et subsequente triduo confessiones excepturus. (5) Atque hisce amicam salutem et officiosum affectum.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic