Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Alternam modo reverendissimi Caesariensis[ERROR: no reftable :] reverendissimi Caesariensis] Gemeint ist
Abt Georg IV. Müller von Kaisheim, der Visitator von
Stams. epistulam submitto, quae, proinde ut prior, octiduo
citius ad manus reverendissimae pietatis vestrae perferri potuisset, si ad
monasterium Stambsense non fuisset directa. (2) Fratres nostros Georgium et
Fortunatum[ERROR: no reftable :]
fratres ... Fortunatum] Gemeint sind die Brüder Georg Nussbaumer und
Fortunatus Clementi. ad studia Ingolstadiana decimo
currentis emisi nec tempestivius potui, quia nono eiusdem primum advectae sunt
reculae fratris Georgii, quas Salisburgi convasatas in doliolum compexerat. (3) Eos,
ut credo, reverendissimus dominus visitator heri habuit aut certe hodierno meridie
hospites in sua Caesarea habebit, quibus quid litterarum in viam dederim,
reverendissimae pietati vestrae ex subiuncta copia perspicere libeat.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|