Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Sisto reverendissimae pietati vestrae filios Stambsenses duos, Georgium
Nusspaumer et Fortunatum Clementi, quos in lycaeo Ingolstadiensi altioribus
disciplinis imbui desideramus convictu et contubernio fratrum Caesariensium usuros,
per omnia ad normam ac leges, quas reverendissima pietas vestra eisdem figere et
dictare voluerit. (2) Qui tametsi vino nostrati assueverint ac proinde cerevisiam
forsan haud amica fronte sint adspecturi, oportebit tamen illos stomachum suum
quantumvis recalcitrantem condocefacere, ut in Bavaria non iam amplius de urna
Bacchi, sed e congio Cereris[ERROR: no reftable :] Bacchi ... Cereris] Bacchus und Ceres sind die
Bereichsgötter für Wein und Getreide (Bier). potare
discat, quando plus quam credibile est etiam fratribus, quos reverendissima pietas
vestra e gremio suo Anglipolim miserit, non aliunde quam e penu cerevisiario
hauriendum fore. (3) De reliquo confido praedictos fratres nostros vocatione, qua
vocati sunt, digne ambulaturos. (4) Quos sicubi deviare vellent, reverendissima
pietas vestra ad omnem nutum et imperium suum subiectos habet.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|