Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Ne verbi ac promissionis meae immemor esse videar, mitto reverentiae vestrae totique suorum venerando ad sanctam crucem collegio tenuem sportulam de opibus nostris arboreis, doliolum scilicet onustum pomis, quae ut non

-- F95r --

optima, talia tamen sunt, queis meliora noster haud germinat hortus. (2) Optarem equidem pauxillum hoc obsonii, quod offero reverendis patribus pro suo imminente regulari diuturnoque ieiunio, et gratum sapere et salubriter conducere. (3) Grates insuper habeo reverendae pietati vestrae pro donatis nuperrime nobilibus granulis de arbore Aegyptiaca, quae admodum reverendissimum patrem commissarium vestrum in has terras advexisse intelligo. (4) In pretio mihi semper erunt custodienda sedulo, in necessitate tamen constitutis etiam sine invidia communicanda. (5) Atque hisce reverendae pietati vestrae ceterorumque precibus et sacrificiis me et omnem conventum nostrum studiose commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic