Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Ratione praetensionis legitimae[ERROR: no reftable :] legitimae] legitimam hs. fratris Alberici Manincor concernentis sacerdotes nostros adiuncto iudice in consilium vocavi, quorum unanimis fere sensus fuit, si relicti haeredes monasterio nostro sanedum pacta conventa 88 Philippeos una cum adauctis censibus annuis, quos interesse[ERROR: no reftable :] interesse] Hier in der Beudeutung von „Zinsen“ (vgl. Niermeyer / Kieft 2002, I 720). vocant, legitime exsolvere promittant, et vero reipsa numerare satagant (id quod pronissima voluntate ab iis praestandum, modo a nobis ulterius nil quaeratur, frater Albericus ex germano et sororibus intellexit) monasterium acquiescere posse et stare concordatis. (7) Nihilominus tamen non obfuturum, si is vel illi, qui ex deputatione reverendissimae pietatis vestrae actioni haereditatis Manincorianae dividundae, cum potestate interfuturi sunt, nomine fratris Alberici exhiberi sibi peterent inventarium relictorum tam matris quam patris, quo sic haeredes metu aequalis portionis a monasterio praetendendae facilius ad solutionem pecuniae accordatae impellerentur. (8) Interim vero nescimus, quando exequiae Tricesini pro defuncto domino Manincor instituendae vel quis actionis praefatae director et commissarius sit futurus. (9) Ego quidem obiter tantum et rumore incerto audivi post festum omnium sanctorum praestituendum Kueffsteinio novum capitaneum sive praefectum et

-- F94v --

cum eadem inauguratione ventilandam etiam causam haereditatis praememoratae existente commissario generoso domino Georgio Girardi. (10) Sed an haec ita, supero norint. (11) His claudo epistulam simulque reverendissimae pietati vestrae prosperitatem precor temporaneam et aeternam.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic