Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Ratione praetensionis legitimae[ERROR: no reftable :] legitimae] legitimam hs. fratris
Alberici Manincor concernentis sacerdotes nostros adiuncto iudice in consilium
vocavi, quorum unanimis fere sensus fuit, si relicti haeredes monasterio nostro
sanedum pacta conventa 88 Philippeos una cum adauctis censibus annuis, quos
interesse[ERROR: no reftable :]
interesse] Hier in der Beudeutung von „Zinsen“ (vgl.
Niermeyer / Kieft 2002, I
720). vocant, legitime exsolvere promittant, et vero reipsa
numerare satagant (id quod pronissima voluntate ab iis praestandum, modo a nobis
ulterius nil quaeratur, frater Albericus ex germano et sororibus intellexit)
monasterium acquiescere posse et stare concordatis. (7) Nihilominus tamen non
obfuturum, si is vel illi, qui ex deputatione reverendissimae pietatis vestrae
actioni haereditatis Manincorianae dividundae, cum potestate interfuturi sunt,
nomine fratris Alberici exhiberi sibi peterent inventarium relictorum tam matris
quam patris, quo sic haeredes metu aequalis portionis a monasterio praetendendae
facilius ad solutionem pecuniae accordatae impellerentur. (8) Interim vero nescimus,
quando exequiae Tricesini pro defuncto domino Manincor instituendae vel quis
actionis praefatae director et commissarius sit futurus. (9) Ego quidem obiter
tantum et rumore incerto audivi post festum omnium sanctorum praestituendum
Kueffsteinio novum capitaneum sive praefectum et -- F94v -- cum eadem inauguratione
ventilandam etiam causam haereditatis praememoratae existente commissario generoso
domino Georgio Girardi. (10) Sed an haec ita, supero norint. (11) His claudo
epistulam simulque reverendissimae pietati vestrae prosperitatem precor temporaneam
et aeternam.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|