Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quin clarissima dominatio vestra saepe saepius iam desiderarit inaudire quidpiam
super statu affinis sui Christophori Hofer,[ERROR: no reftable :] Christophori Hofer] Zu Stephanis
schlechter Meinung über ihn vgl. ep. 231. nullus omnino
dubitem. (2) Perscribo igitur eum nunc, quando silere amplius non licet. (3) De
-- F92r -- talento ingenii ipsius ac memoriae non est, cur multa commemorem, quia pridem
illud clarissimae dominationi vestrae innotuit, de quo nos hactenus ea cepimus
experimenta, quae hominem religioni nostrae ac functionibus ordinis potioribus vere
inhabilem satis aperte demonstrarunt. (4) Sed neque de moribus eius aut de profectu
virtutum longas opus est texere ephemerides, siquidem nullum harum specimen hucusque
in oculos nostros incurrit, nisi forte ipsius taciturnitas extollenda videatur, quam
tamen ego (utpote medio et ratione carentem) vitio quam virtuti affiniorem reputo.
(5) Porro quod clarissima dominatio vestra iure merito demiretur, illud est, quod
praedictus iuvenis, qui de securo religionis portu ac de constanti aliqua mansione
oppido gaudere debuisset, ante dies 14 ultro nec nisi proprii spiritus inertia
impellente abitum flagitarit ac missionem petierit, cum probe interim sciret ac
provideret ingentem parentis sui offensam ex hoc egressu promanaturam. (6) Ceterum
nos huic eius petito tanto pronius assensum dedimus, quanto in eo vestigium nullum
pectoris gnavi aut religiosi ferventis potuimus deprehendere. (7) Sic ergo
exauctoravimus volentem, cuius vel ideo me miseret, quod patrio igne et aqua sibi
interdictum sciens aliquamdiu quasi profugus oberrabit, cum clarissima dominatione
vestra, domino Francisco fratre et aliis mediatoribus parentum sibi gratiam
conciliet.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|