Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quin clarissima dominatio vestra saepe saepius iam desiderarit inaudire quidpiam super statu affinis sui Christophori Hofer,[ERROR: no reftable :] Christophori Hofer] Zu Stephanis schlechter Meinung über ihn vgl. ep. 231. nullus omnino dubitem. (2) Perscribo igitur eum nunc, quando silere amplius non licet. (3) De

-- F92r --

talento ingenii ipsius ac memoriae non est, cur multa commemorem, quia pridem illud clarissimae dominationi vestrae innotuit, de quo nos hactenus ea cepimus experimenta, quae hominem religioni nostrae ac functionibus ordinis potioribus vere inhabilem satis aperte demonstrarunt. (4) Sed neque de moribus eius aut de profectu virtutum longas opus est texere ephemerides, siquidem nullum harum specimen hucusque in oculos nostros incurrit, nisi forte ipsius taciturnitas extollenda videatur, quam tamen ego (utpote medio et ratione carentem) vitio quam virtuti affiniorem reputo. (5) Porro quod clarissima dominatio vestra iure merito demiretur, illud est, quod praedictus iuvenis, qui de securo religionis portu ac de constanti aliqua mansione oppido gaudere debuisset, ante dies 14 ultro nec nisi proprii spiritus inertia impellente abitum flagitarit ac missionem petierit, cum probe interim sciret ac provideret ingentem parentis sui offensam ex hoc egressu promanaturam. (6) Ceterum nos huic eius petito tanto pronius assensum dedimus, quanto in eo vestigium nullum pectoris gnavi aut religiosi ferventis potuimus deprehendere. (7) Sic ergo exauctoravimus volentem, cuius vel ideo me miseret, quod patrio igne et aqua sibi interdictum sciens aliquamdiu quasi profugus oberrabit, cum clarissima dominatione vestra, domino Francisco fratre et aliis mediatoribus parentum sibi gratiam conciliet.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic