Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Antonium Manns[ERROR: no reftable :] Antonium Manns] Der Konventuale Anton Manz ( Album Stamsense Nr. 469) stammt aus Innsbruck und legte 1660 seine Profess ab. Er starb am 5. März 1671. officio culinae hactenus functum (cuius annus probationis ultimo Iulii fuerat terminatus) ad religionis nostrae professionem admittendum esse vox a conventu communis intonuit nec alius vel ille desiderat vel nos exspectamus, quam diem emittendis votis a reverendissima pietate vestra nominandum. (5) Circa Christophorum vero Halensem[ERROR: no reftable :] Christophorum ... Halensem] Gemeint ist Christoph Hofer, der auf Empfehlung des Ignaz Weinhart nach Stams kam (vgl. ep. 232). res satis misere constituta. (6) Nam praeterquam quod a talento ingenii et memoriae sit prorsus inops et pauper, ut scientia eius non dicam concionatoris, sed vel simplicis sacerdotis muneri sufficere neutiquam posse videatur, a maioribus etiam et conversatione nil quidquam commendabilitatis habet, ut proinde conventus pars sanior eam in sententiam abierit dimittendum potius hominem, quam monasterium inutili terrae pondere praegravandum. (7) Ex abundantia tamen induciae adhuc trium quattuorve hebdomadum eidem sunt datae, intra quarum decursum ulteriora de ipso capi possint experimenta, quae dum parturiuntur, reverendissimam interim pietatem vestram providentissimo Numini studiose commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic