Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Antonium Manns[ERROR: no reftable :] Antonium Manns] Der Konventuale Anton Manz (
Album Stamsense Nr. 469) stammt aus Innsbruck
und legte 1660 seine Profess ab. Er starb am 5. März
1671. officio culinae hactenus functum (cuius annus probationis
ultimo Iulii fuerat terminatus) ad religionis nostrae professionem admittendum esse
vox a conventu communis intonuit nec alius vel ille desiderat vel nos exspectamus,
quam diem emittendis votis a reverendissima pietate vestra nominandum. (5) Circa
Christophorum vero Halensem[ERROR: no reftable :] Christophorum ... Halensem] Gemeint ist Christoph
Hofer, der auf Empfehlung des Ignaz Weinhart nach Stams kam (vgl. ep.
232). res satis misere constituta. (6) Nam praeterquam
quod a talento ingenii et memoriae sit prorsus inops et pauper, ut scientia eius non
dicam concionatoris, sed vel simplicis sacerdotis muneri sufficere neutiquam posse
videatur, a maioribus etiam et conversatione nil quidquam commendabilitatis habet,
ut proinde conventus pars sanior eam in sententiam abierit dimittendum potius
hominem, quam monasterium inutili terrae pondere praegravandum. (7) Ex abundantia
tamen induciae adhuc trium quattuorve hebdomadum eidem sunt datae, intra quarum
decursum ulteriora de ipso capi possint experimenta, quae dum parturiuntur,
reverendissimam interim pietatem vestram providentissimo Numini studiose
commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|