Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Ceterum quod a me pro ingruenta proxima domenica a religioso coetu nostro praeconem iterato requirit meque simul mensae suae convivam expetit, tametsi peculiari statuto ordinis noviter vestitum sit, quempiam fratrum conviviis funeralibus, encaeniorum, dedicationum etc. interesse, dispensationis tamen spongia forte uti ac reverendae dominationis vestrae postulatis amicabiliter condescendere licuisset, nisi aliunde sors inopinata remoram iniecisset. (4) Verumtamen quia hesterno primum vespere a reverendissimo nostro[ERROR: no reftable :] a reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. in mandatis accepi, ut duos e sacerdotibus nostris (quos inter pater Martinus Steger) Oenipontum dirigerem ac alius insuper hisce diebus in vallem Oeni superiorem pro aliquot dierum recreatione captanda a me destinandus erit, rebus sic stantibus aliud superesse

-- F91v --

nihil video, quam ut pro humanissima quidem invitatione gratias agam prolixas et debitas, de officio vero praedicationis per nostros (in tanta paucitate) minus praestando legitime excusatum me credam et confidam, qua in fiducia maneo reverendae dominationis vestrae addictissimus semper amicus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic