Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Remissio aliqua a studiorum contentione atque adeo animi per dies plusculos relaxatio non abnuitur tibi, sed ultro promittitur, captanda a te tamen non nisi in domo professionis, ad quam ut philosophico cursu terminato recta te conferas (non exspectatis aliis avocatoriis) de itineris duce aut sarcinularum baiulo tibimet provisurus harum serie authentice tibi indicitur. (5) Ad litterarum vero prosecutione quod attinet, libet prius experimentum facere profectus tui in philosophicis, antequam ad altiora emittaris, qui ubi constiterit, fiet forsitan, quod suspiras, maxime si ad levandos sumptus aliquando etiam dominus parens tuus quoquo modo concurreret, qui hactenus de legitima tua nec teruncium [ERROR: no reftable :] teruncium] teruntium hs. exsolvit magno reverendissimi nostri [ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. taedio et stomacho. (6) Atque haec tibi non tam ego, quam per calamum meum reverendissimus, cuius arbitrio et imperiis obniti nec mihi nec tibi licet, sed iussa capessere fas est. (7) Vale interim ac tempus, quod cum Salisburgensibus adhuc ages, fructuose locare memento!

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic