Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Miror equidem homini iurisconsulto (Rudolpho Mair) tam labilem esse memoriam, ut
de ratiociniis Raittneri defuncti (quae non meis quidem ex manibus, sed archiscribae
nostri Ferdinandi Kolb 9. Iunii in praesentia patris Martini
[ERROR: no reftable :] patris
Martini] Gemeint ist Pater Martin Stöger. et officialium
accepit ac postero mane secum in Imbst transporatvit) nihil penitus sibi constare
asseveret, cum ad monasterium vix appulsus (adulto iam vespere sub tempus
completorii) confestim per praedictum archiscribam rationes memoratas a me
expetierit indicans (ex instructione utique reverendissimae pietatis vestrae) in
abbatia super pluteum easdem inveniendas. (2) Hodie vero, quod hactenus ignorabam,
intelligo eum ex Imbst redeuntem postallegata ratiocinia in Stambs relicta penes
iudicem aut scribam reposuisse, a quibus et in hunc usque diem me inscio sunt
asservata, quae per -- F90v -- praesentium latorem dum mitto, reverendissimam pietatem
vestram una supremi Numinis gubernationi devotissime commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|