Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Miror equidem homini iurisconsulto (Rudolpho Mair) tam labilem esse memoriam, ut de ratiociniis Raittneri defuncti (quae non meis quidem ex manibus, sed archiscribae nostri Ferdinandi Kolb 9. Iunii in praesentia patris Martini [ERROR: no reftable :] patris Martini] Gemeint ist Pater Martin Stöger. et officialium accepit ac postero mane secum in Imbst transporatvit) nihil penitus sibi constare asseveret, cum ad monasterium vix appulsus (adulto iam vespere sub tempus completorii) confestim per praedictum archiscribam rationes memoratas a me expetierit indicans (ex instructione utique reverendissimae pietatis vestrae) in abbatia super pluteum easdem inveniendas. (2) Hodie vero, quod hactenus ignorabam, intelligo eum ex Imbst redeuntem postallegata ratiocinia in Stambs relicta penes iudicem aut scribam reposuisse, a quibus et in hunc usque diem me inscio sunt asservata, quae per

-- F90v --

praesentium latorem dum mitto, reverendissimam pietatem vestram una supremi Numinis gubernationi devotissime commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic