Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Quare rebus ita constitutis cum id, quod expresse denegat reverendissimus, ego
praesumptuose conferre non valeam, a me quidem facultatem, quam pro visenda
expetistis Austria, frustra speratis. (7) Hoc tamen confido et quasi certum reputo,
reverendissimum nostrum ratum id omne habiturum, quod circa caniculares indulgentius
transigendos admodum reverendus et magnificus rector pater Alphonsus
[ERROR: no reftable :] Alphonsus]
Gemeint ist der Theologieprofessor Alphonsus Stadlmair, vgl. ep.
197. de vobis disposuerit. (8) Quin imo si idem
praelibatus dominus rector tacita epychia utens vos cum Austriacis fratribus ad dies
aliquot peregre mitteret ac postmodum finitis vacationibus apud dominum abbatem
vosmet humaniore aliquo epistolio purgaret et veniam praeoccupando deposceret, putem
eam citra dubitationem obtenturum. (9) Ego interim, bone Georgi, dum dum
bene valere te cupio, receptui cano ac litteras claudo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|