Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Quare rebus ita constitutis cum id, quod expresse denegat reverendissimus, ego praesumptuose conferre non valeam, a me quidem facultatem, quam pro visenda expetistis Austria, frustra speratis. (7) Hoc tamen confido et quasi certum reputo, reverendissimum nostrum ratum id omne habiturum, quod circa caniculares indulgentius transigendos admodum reverendus et magnificus rector pater Alphonsus [ERROR: no reftable :] Alphonsus] Gemeint ist der Theologieprofessor Alphonsus Stadlmair, vgl. ep. 197. de vobis disposuerit. (8) Quin imo si idem praelibatus dominus rector tacita epychia utens vos cum Austriacis fratribus ad dies aliquot peregre mitteret ac postmodum finitis vacationibus apud dominum abbatem vosmet humaniore aliquo epistolio purgaret et veniam praeoccupando deposceret, putem eam citra dubitationem obtenturum. (9) Ego interim, bone Georgi, dum dum bene valere te cupio, receptui cano ac litteras claudo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic