Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Reverendissimum nostrum a provincialibus ordinis comitiis reducem laeti excepimus, non iam ab officio praesidentiae, ut opinabamur, liberum, sed eodem rursus et quidem ad octennium, noviter oneratum,[ERROR: no reftable :] noviter oneratum] Zum Wahlvorgang vgl. Primisser cap. 42 § 32 Postridie Nonas Bernardus Stamsensis praesul officium praesidis ultra sexennium cum laude gestum posuit. Nova electione instituta votisque per secretarios adlectis idem ipse denuo in praesidem electus non acceptavit munus, sed ad vota in alium conferri iussit. Nihilominus iterum designatus consensit tandem ea lege, ut sibi e patribus daretur adiutor. Datus est ei Eugenius Crassus de Salemio, qui tamen cum Stamsium proficisci pararet, apoplexia tactus obiit in Rubro monasterio apud Rothwilam VI Idus Iulias. hoc solum sublevamine nunc gaudentem, quod duos habeat assistentes, a capitulo per vota electos et assignatos, Salemitanum scilicet et Caesariensem abbates.[ERROR: no reftable :] Salemitanum ... abbates] Gemeint sind die Äbte Thomas II. Schwab von Salem und Georg IV. Müller von Kaisheim. (5) Pro illius incolumitate Deum precari ne desine, atque ut e labyrintho camerae Oenipontanae dimissus, ad religiosum ovile suum redire valeat, instanter exora. (6) Dedi ex domo mea et tua etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic