Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quod nuper evolutis sacratioribus quadragesimae diebus a reverendissima ac perillustri dominatione sua religiosus frater Albericus Manincor, monasterii nostri Stambsensis professus, ad ordinem subdiaconatus tam dignanter et gratiose admissus fuerit, merito est, cur reverendissimae ac perillustri dominationi vestrae quam debitas tam ferventes gratias agam. (2) Quae ut prolixiores fiant, alterum adhuc a perillustri manu beneficium vel gratiam ambio et confidenter exposco nec aliam, quam ut reverendissimae ac perillustri dominationi vestrae praedictum fratrem nostrum ad gradum quoque diaconii gratiose provehere placeat. (3) Quem in finem eidem Alberico nostro de expressa voluntate reverendissimi domini mei abbatis [ERROR: no reftable :] reverendissimi ... abbatis] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. modo Danuwerdae in comitiis ordinis provincialibus agentis mandavi, ut proximis a pentecoste ordinationum temporibus et hasce reverendissimae ac perillustri dominationi vestrae et se ipsum toti clarissimo consistorii archiepiscopalis consilio examinandum praesentaret, cui sicut requisitum aetatis haud deesse certus sum, ita et litteraturae tantum eidem fore confido, ut in arena examinis tuto cribrum possit evadere. (4) Atque hisce finiens reverendissimae ac perillustri dominationi vestrae cum reverentiali dexterae suae osculo me totum quantum demississime commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic