Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Reverendissimus noster,[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich, der im Moment auch Kammerpräsident ist. ex quo de abbatia transivit ad cameram, numquam adhuc domui nostrae pedem intulit nec in ipsis etiam paschalibus feriis nos invisit; cui si tanto esset fastidio Oenipontum, quanto mihi taedio diuturna eius est absentia, nae ille pro sui redemptione efficacius laboraret. (8) Salutabit tamen nos ante finem huius mensis, prius scilicet quam Danuwerdam ad provinciale capitulum proficiscatur, officium sui generalis vicariatus seu praesidentiae positurus; quem ego quidem in laboribus ordinis porro adhuc sudantem lubentius aspicerem, quam sub onere saeculi periclitantem. (9) Supremus rerum omnium arbiter et consiliorum director Deus providere clementer velit tam ovium Stambsensi caulae quam pastori, quod reverentia vestra cum reliquis confratribus (meo nomine amice consalutandis) per sacrificia ac preces obtinere conabitur.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic