Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Cum litteris reverentiae vestrae et incoctis dulciariis, materiam quoque pro tunica dudum promissam, diu exspectatam, numquam tamen debitam in ipso sanctissimi legislatoris nostri[ERROR: no reftable :] legislatoris nostri] Gemeint ist der Hl. Benedikt von Nursia, der am 21. März gefeiert wird, pervigilio accepi, quam quidem auriga (fortasse non satis candidam reputans) praematurius lotioni dedit, pluviis scilicet insigniter tinctam. (2) Pro ea gratias ago, quas debeo; quid vero aliud vice gratitudinis rependam, non invenio. (3) Est mihi horologium parvum, nucis magnitudinae, quod primitus a serenissimo archiduce Sigismundo dono datum generoso domino piae memoriae a Triempach quarta devolutione tandem ad me pervenit. (4) Illud reverentiae vestrae mittere cogitaveram. (5) Sed non quia ex parte aliqua mancum est (nam cursum rotularum eius nescio quis obex sufflaminat atque identidem

-- F87v --

sistit) verecundabar pro hostia gratiarum immolare munus tam mutilum. (6) Quia tamen saepius audire memini Bolzani admodum peritum degere horologiopaeum, si reverentiae vestrae illius artem in hocce meo compendiolo experiri libeat, prompte adhuc submittam.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic