Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Causam tuam egi apud eundem opportune importune, nihil fere intactum relinquens, ut gratiam tibi exorarem, dato cerevisiae libello repudii libandi deinceps de sanguine uvae; sed nullo ille precum vel interpellationum ariete expugnari potuit, quantumvis tam meis narratis quam tuis ex litteris palam intellexerit male te affici ab insueta cerevisiae potione. (6) Conabar demum impetrare pro te indulgentiam saltem temporariam, quatenus videlicet ut minus asperioribus hisce diebus ieiuniorum e penu vinario haurire tibi liceret, at ille sollicitanti aliud non reposuit, quam posse te, si volupe sit, aliquantis diebus proluere stomachum vino, sed iis exactis remeare ad patriam. (7) A me ergo, ut lapidem desuper amplius moveam, ne pete, feci, quod debui, quo plus non potui. (8) Tu interim bono animo esto tantoque bibe liberalius de fonte sapientiae, quanto spiritus vini cerebrum non obtundunt. (9) Simul tamen valetudinis in futurum prorogandae curam velim consiliumve non negligas. (10) Dedi raptim ex gremio tuae matris etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic