Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Delatae sunt ad monasterium nostrum nudiustertius hisce meis adiunctae, quas e domo Raittenhaslacensi emenatas existimo, quae cum patrem Eugenium Salemitanum, cui inscriptae sunt, hic non offenderint, visum est eas destinare reverendissimae pietati vestrae, quod haud dubie aliqua contineant proxime futurum provinciale capitulum concernentia. (2) Quod in votis ego dies et noctes gero, illud est, ut brevi excipere nobis liceat repatriantem ad caulam gregis pastorem, ad filios patrem, ad cymbae Stambsensis gubernacula nauarchum, gratumque mihi prae omnibus novis et Mercurii relationibus fuerit, si inaudiero reverendissimam pietatem vestram iugum oneris sui superasse et collum fortiter subduxisse camerae Oenipontanae laboriosis honoribus, utinam corpori animaeve olim profuturis.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic