Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
217. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 9. März 1652
Stephani schickt dem Abt einen Brief aus Raitenhaslach, der nach Stams gelangte.
Dieser war freilich an Pater Eugen aus Salem gerichtet, doch Stephani schickt ihn
dem Abt, weil er wohl das Provinzialkapitel betrifft. Stephani hofft auf eine
baldige Rückkehr des Abtes. Außerdem wartet Stephani auf die Privilegien, die sich
auf die sieben Altäre der Kirche beziehen. Stephani wünscht genauere Angaben durch
den Abt.
Ad reverendissimum abbatem nostrum Oeniponti morantem, 9. Martii 1652.
Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine
(1) Delatae sunt ad monasterium nostrum nudiustertius hisce meis adiunctae, quas e
domo Raittenhaslacensi emenatas existimo, quae cum patrem Eugenium Salemitanum, cui
inscriptae sunt, hic non offenderint, visum est eas destinare reverendissimae
pietati vestrae, quod haud dubie aliqua contineant proxime futurum provinciale
capitulum concernentia. (2) Quod in votis ego dies et noctes gero, illud est, ut
brevi excipere nobis liceat repatriantem ad caulam gregis pastorem, ad filios
patrem, ad cymbae Stambsensis gubernacula nauarchum, gratumque mihi prae omnibus
novis et Mercurii relationibus fuerit, si inaudiero reverendissimam pietatem vestram
iugum oneris sui superasse et collum fortiter subduxisse camerae Oenipontanae
laboriosis honoribus, utinam corpori animaeve olim profuturis.
(3) Cum desiderio hactenus exspectaveram nobiles illas indulgentias stationum pro
septem altaribus basilicae nostrae noviter impetratas, quae si in hoc sanctiore
ieiunio quadragesimae publici iuris factae fuissent, permagnae forsitan devotionis
fomitem subministrassent. (4) Num pro more ordinis fulmen excommunicationis in
palmarum a me detonari debeat, an vero tam huius proclamatio, quam substantiarum
traditio in cenam usque dominicam differri (qua reverendissimam pietatem vestram
indubitanter videre speramus) certiorem me reddet reverendissimae pietatis vestrae
nutus aut littera, in cuius exspectatione has claudo simulque reverendissimam
pietatem vestram supremi numinis providentiae obnixius commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|