Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Immemorem te nolim eius, quod abeunti suggesseram, moniti, ut in menses singulos Salisburgo aliquid litterarum ad domum professionis tuae dirigeres. (2) Evolvimus Novembrem totum nec tu ad me apicem devolvisti. (3) Quibus velis naviges in Oceano Stagyritico,[ERROR: no reftable :] in Oceano Stagyritico] Anspielung auf das Studium der Philosophie, in dessen Zentrum die Lektüre der Werke des Aristoteles stand, der aus Stageira stammte. qua utare corporis temperie, an amice habeat cerevisia, et siqua hoc genus plura sunt, e tua discere penna percupio. (4) Crediderim, quando omne initium grave, te in praeliminaribus logices ita hactenus sudasse et alsisse, ut ad exarandas epistulas tibi calamum prehendere non liceret. (5) Placet industria nec damno tuos sudores, magis tamen semper crede placituros, si partes cesserint oboedientiae potiores.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic