Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Pridem reverendissimus noster[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. id voluntatis erat, ut sacrum hypodiaconatus
ordinem Salisburgi reciperes, quod cum hactenus significatum -- F84v -- tibi non fuerit,
praesentibus hisce denuntio. (2) Curae ergo tibi erit, ut ineunte proxima angaria
illustribus atque eximiis dominis consistorialibus pro dicto ordine te sistas; (3)
quem cum in minoribus rite ac legitime sis constitutus congruaque instructus
litteratura, citra difficultatem te obtenturum existimem. (4) Nec credam opus tibi
fore praesentatione aliqua scripto patente formata, siquidem talem, praeter quam
quod minus commodum esset per postam dirigere, scio et in aliis episcopatibus ab his
fratribus, qui in publico universitatum studio versantur, non requiri; (5) atque ita
ego olim ipse, cum Ingolstadio demigrarem,[ERROR: no reftable :] cum ... demigrarem] Stephani hielt sich
von 1637 bis 1640 in Ingolstadt auf. Augustae ordinem
presbyteratus accepi commonstrata dominis examinatoribus sola epistula reverendi
patris prioris[ERROR: no reftable :]
reverendi ... prioris] Zwischen 1639 und 1644 war Pater Johannes
Schnürlin Prior in Stams. nostri, qua mihi susceptio
sacerdotii Eystadii vel Augustae petenda demandabatur. (6) Quod reliquum est, eum te
semper velim exhibeas, in quo virtus ac morum probitas cum scientia et sedulitate
strenue et constanter decertent. Vale. Raptim ex Stambs etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|