Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Biduum est, cum me parochus convenit ex Telfs insinuans propendere illustrissimum principem et episcopum Brixinensem[ERROR: no reftable :] illustrissimum ... Brixinensem] Gemeint ist Bischof Anton von Crosini. ad amicabilem quandam compositionem sive transactionem ineundam cum monasterio Stambs cupereque, ut gratiosa haec mens sua reverendissimae pietati vestrae intimetur. (2) Ceterum quidnam in particulari eiusmodi accordationis punctum futurum esset, an parochiae tantum nostrae in Silz et Miemingen, an vero alia etiam monasterii iura controversa, edicere non poterat. (3) Formalia referentis verba fere erant, quae inclusa continet schedula. (4) Mirum sane mihi videtur, quod episcopus prior ad transigendum se offerat, viamque nobis ultro aperiri existimo ad res monasterii tranquillandas et redimendas complures turbationes, quas identidem hactenus ab episcopalibus in nostrae iurisdictionis exercitio passi sumus, nec dubitem tam amicam instaurandae pacis occasionem a reverendissima pietate vestra pronissime amplectendam.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic