Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Porro quod per largum viaticum, quod istis ministrari rogas, suppetias tibi quoque ferendas speres, nescio adhuc, quantum te in hoc voto superi beabunt. (7) Mihi certe, cum Ingolstadii quondam degerem,[ERROR: no reftable :] cum ... degerem] Stephani selbst war 1637 bis 1640 aus Studienzwecken in Ingolstadt. numquam talis flabat Favonius, qui vel assem unicum aut teruntium ex monasterio ad me perferret. (8) Felicem etiam me reputassem, si frui licuisset vino quantumvis compuncto aut maritato nec lugerem modo miserias stomachi, quas cerevisia inflixit. (9) Interim hisce salutatum te velim atque eo semper intentum, ut spes, quam de tua diligentia concepi, numquam intereat. (10) Dedi pridie sancti Lamberti ex domo mea et tua.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic