Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quae mens mea in nuperis[ERROR: no reftable :] in nuperis] Gemeint ist ep. 201. fuerit circa librorum quorundam conductionem, non recte, ut video, cepisti. (2) An exemplaria aliquot regulae sancti Benedicti bibliopola in praesens ad manus haberet, scire avebam et, si specialium quorundam opusculorum pretium mihi cognitum foret, futurum ut ea compararem, scripsi; (3) ut vero vel haec vel illa actualiter iam conduceres atque Halam vel aliorsum devehi curares, mihi propositum non erat. (4) Quare in hoc negotio manum a tabula refiges nec amplius desuper nisi novo recepto imperio quidquam sollicitabis. (5) Quos ego nominatim libros quorumve taxas desiderem, duo fratres socii, quos exspectas, syllabo notatum ferent.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic