Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Habitura fuerat sufficientem locum in diversorio, quandoquidem ab hospitibus
[ERROR: no reftable :] ab
hospitibus] Vgl. Primisser cap. 42 § 30
Sigismundi frater, princeps noster Ferdinandus V Kalendas Idus Augusti
cum serenissima coniuge et personis fere quadringentis Stamsium venit
totumque quatriduum ibi transegit. Ea occasione novum claustrum iamiam
absolutum primo inhabitari coeptum est ab hospitibus, antequam religiosi
illuc migrassent. haud multum gravati fuimus. (5) Ante
dies tamen 14 hospites habuimus tanto numero, quantum forte monasterium nostrum
antehac numquam vidit. (6) Adfuere scilicet serenissimus noster
[ERROR: no reftable :] serenissimus
noster] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. et
archiducissa Anna[ERROR: no reftable :] archiducissa Anna] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand
Karls Gattin Anna de’ Medici. cum personis plus minus
quadringentis, commorati apud nos ipsum quatriduum. (7) Ubi illud potissimum male me
habuit, quod in novum nostrum dormitorium[ERROR: no reftable :] novum ... dormitorium] Gemeint sind die
Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen
wurden, und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl.
Hammer 1935, 26f. ornatum
et mundum coloniam induxerint aulici, priusquam fratres nostri illud colere
inciperent; locati etenim in eo fuerunt comes a Spaur, comes ab Arzl, ab Hochen
Embs, dominus Königl, pater rector et concionator aulicus pater Michael
Staudacher,[ERROR: no reftable :] Michael Staudacher] Zur Biographie des großen Jesuiten-Predigers
Staudacher vgl. Schaffenrath
2004. praeco Italicus Franciscanus[ERROR: no reftable :] praeco Italicus Franciscanus]
Wahrscheinlich handelt es sich um den berühmten italienischen Prediger
Didacus Lequile, der in Tirol wirkte (vgl.
>Schaffenrath 2004). cum socio, pharmacopaeus
serenissimae ac denique de capella musicae praecipui. (8) His omnibus conventus
noster grates multas referre non habet, quippe qui, ut in plumis cubarent hospites,
asseribus quattuor noctes indormire coactus est, lectisterniis in illorum quartiria
translatis. (9) Quid turbarum et inquietudinis causarint illi, quid expensarum
fecerit oeconomia nostra, reverentia vestra pronam faciet coniecturam, cui precor et
opto, ut et suum inveteratum hospitem[ERROR: no reftable :] inveteratum hospitem] Personifikation der
Podagra. brevi missum faciat. (10) Salutatos cupio
dominum parochum et patrem Sebastianum[ERROR: no reftable :] patrem Sebastianum] Gemeint ist Pater Sebastian
Zigl. ac alios, siqui me norunt.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|