Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(2) Doliolum[ERROR: no reftable :] doliolum] Vgl. ep. 6; 7. meum optarem iam ad manus habere, tum propter necessaria quaedam vestimenta, tum nempe ob theologica scripta, quae statim, cum iter ingrederer, mecum sumpsissem, nisi pro tabellario talis mihi missus fuisset senecio. Itaque iussu reverendissimi domini abbatis mei reverentiam vestram supplex convenio, ut reliquis beneficiis, quibus immerentem prolixe me cumulavit, istud denique auctarium adiicere ne gravetur, ut protactum doliolum ad aedes nobilis domini N. Rueg deportari curet, reverendissimi ac meo nomine eundem amice obtestans, ut

-- F1v --

illud proxima, quoad fieri poterit, occasione Monachium atque inde in Mittenwald ad Andream Bader amandet. (3) Neque propterea reverentia vestra de meo reditu aut de meorum adventu diffidat; spem nam revertendi, quam reverendissimus in postremis litteris mihi fecerat, etiam praesenti in coram dedit, diserte mandans, ut reverentiae vestrae significarem fore, ut simul meliora paululum fuerint tempora, me rursum aut (quod credibilius est) aliquos saltem nostrorum Ingolstadium ableget.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic