Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Submitto tandem, quam priori iam hebdomade exspectaverit reverendissima pietas vestra copiam privilegii pro altari crucis et synopticam conscriptionem sepulturarum, quibus tertias addere volui litteras reverendissimi Mulbrunensis, [ERROR: no reftable :] reverendissimi Mulbrunensis] Gemeint ist Abt Bernardin Buchinger von Maulbronn (vgl. Ludwig 1984). quod hae aliqua maioris momenti continerent cogendi proxime capituli provincialis praenuntiae. (5) Futuri duo neophyti, Sartor et Crumenarius, [ERROR: no reftable :] Sartor et Crumenarius] Latinisierte Formen deutsche Namen, ev. Pfleger und Täschler. habitum religionis ardentissime desiderant, exorant et supplicant, quibus (si reverendissimae pietati vestrae allubesceret) ego quidem libens gratificarer videns eos promptos ad laborem, paratos ad oboedientiam atque adeo boni testimonii apud totum conventum. (6) Quid vero reverendissima pietas vestra desuper velit, quid iubeat, resignati decet exspectent. (7) Haec pauca ex lecto commendans reverendissimam pietatem vestram, uti alias semper, boni consilii angelo et Deo protectori.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic