Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Vix reverendissima pietas vestra suo de grabato surrexerat Sterzingam profecta, cum triduo post lectulo meo ego sum Deo permittente affixus ob infaustum quendam lapsum, quo crus minus pedis sinistri (die Spindl) circa talum emovi ac diffregi, non ex alto cadens, sed in soli planitie, dum post cenam conis in horto ludere parabam, nondum vero coeperam.[ERROR: no reftable :] ob infaustum ... coeperam] Vgl. Primisser cap. 42 § 30 Mense Iunio abbate Vipiteni in negotiis patriae versante Benedictus prior, dum conio ludere parat, lapsus et fracta bracchia sinistra lecto affixus. (2) Grates tamen debeo Numini quam maximas, quod os luxatum et fractum suae antiquae basi per chirurgum rite denuo sit coaptatum ac restitutum, ut modo absque claudicatione rectus adhuc incedam. (3) Quamvis id virium necdum sim, ut cubiculo egredi audeam, futurus forte diebus adhuc multis domesticorum custos parietum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic