Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(2) Memini te saepiuscule mentionem facere in litteris tuis cuiusdam bibliopolae Salisburgensis ultro sese offerentis ad omnis generis libros monasterio nostro transmittendos, siquos reverendissimo[ERROR: no reftable :] reverendissimo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. placeret conducere. (3) Convenies igitur eundem ac tam abbatis nomine quam meo sollicitabis librorum suorum, quos venales habet, catalogum ad nos dirigere non gravetur apposita cuius libro pretii taxa; quod ubi praestitum fuerit, operae suae bibliopolam fortasse non paenitebit, siquidem reverendissimo nostro animus est recentiorum opera, quibus hactenus eramus destituti, quam plurima comparare. (4) Speciatim vero inquires ac proxima posta mihi significabis, num is in suo cartophylacio habeat Disquisitiones Monasticas Benedicti Haeffteni[ERROR: no reftable :] Disquisitiones ... Haeffteni] Gemeint ist Haeften, Benedictus van: S. Benedictus illustratus sive disquisitionum monasticarum libri XII, Antwerpen 1644. et Hortum Crusianum reverendi patris Romani Hay,[ERROR: no reftable :] Hortum ... Hay] Gemeint ist Hay, Romanus: Aula ecclesiastica de beneficiis ecclesiasticis, praesertim regularibus ... et Hortus Crusianus Joannis Crusii ... eclipsi, sive deliquio astri inextincti, speculi loco oppositus, Frankfurt 1648.

-- F79v --

quove liber uterque pretio veneat; optaremus nam hosce prae aliis quam primum ad manus habere. (5) Interim, dum responsum exspecto, salvere te iubeo ac laetum tibi apprecor Alleluia.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic